Liber Primus Samuelis*

Caput 2: Versus 10

Dominum formidabunt.Quia infirmum faciet adversarium ejus. Potest ex ambiguo Graeco intelligi, et adversarium suum. Cum enim Dominus possidere nos incipit, adversarius noster ipsius fit; et vincitur a nobis, non viribus nostris, quia non in virtute propria potens est vir.Dominum formidabunt.Adversarii Judaei, super quos in coelis, id est apostolis Dominus tonavit, quando eos terruit, gehennam minando, minas signis firmando: unde multi conversi sunt. Vel formidabunt in judicio, quem hic adversantes contempserunt, super quos tonabit, dicens:Ite in ignem aeternumMatth. 25.. Quod ne omnibus contingat Dominus quotidie in coelis, id est, Scripturis et doctoribus, tonat.In coelis.RAB.Quia justa retributio futura est in die judicii, sed interim tonat de nubibus suis, quas Spiritu sancto implevit postquam coelos ascendit.Fines.Extrema hominis: quia non judicabuntur, quae in melius vel deterius medio tempore commutantur, sed extrema in quibus fuerit inventus.Et dabit.Id est, ChristoImperium.Id est Ecclesiam, unde:Dabo tibi gentes haereditatem tuam.Vel imperium, id est potestatem judicandi, quiaomne judicium dedit Filio.Regi.RAB.Christiano populo cui dat virtutem regendi carnem, ut in eo vincat mundum, qui propter eum fudit sanguinem suum.Christi sui.RAB., in lib. Reg.Christiani populi, chrismate uncti: totum tamen corpus cum capite suo unus est Christus. Haec Anna prophetavit mater Samuelis, in quo tunc figurata est mutatio veteris sacerdotii, et nunc impleta, quando infirmata est fecunda, ut novum haberet sterilis in Christo sacerdotium.
(* Traductions européennes)